et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis
maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et
universae genti
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni
sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum
nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut
erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves
bellicas
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui
corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates
multas in regno meo
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi
ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in
regione tua
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae
fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant
tibi
[]
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et
gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria
vestra in universa terra
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in
terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita
ut pauci relicti essent cum Tryfone
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens
per maritimam
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit
eum exercitus
et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti
milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et
vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma
habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus
continebantur haec
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes
pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe
sacerdotum et populo Iudaeorum
adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non
inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et
regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus
eos
visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad
vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos
secundum legem suam
haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae
et Arsaci
et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et
Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et
Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et
Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi
sacerdotum
Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo
admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit
Tryfonem ne procederet
et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium
et argentum et aurum et vasa copiosa
et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est
cum eo antea et alienavit se ab eo
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut
tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et
arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super
terram et dominati estis per loca multa in regno meo
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa
locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et
exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia
talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit
gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum
copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram
sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum
nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore
possessa est
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum
nostrorum
nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in
populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta
centum et non respondit illi verbum
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista
et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira
magna
Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum
equitum et peditum dedit illi
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et
mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis
et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem
et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et
conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et
aedificare Caedronem
et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi
perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex